[70] EPISTOLA LXX.

REGNERUS PRAEDINIUS

IACOBO MYLIO.

S.P.

Gaudebam cum tuae literae mihi redderentur. Sed ubi inter legendum vidissem te praeter epistolae modum philosophantem, idque etiam verbis omnino graecis, coepi in tuo studio rationem scribendi desiderare, atque ipsam simul quoque prudentiam. Ut vero illa vidi, quibus significas circa finem, tuas commendationes, gravius sum commotus, quam fortasse debebam, sed te quaeso, utrum est, illane tu in me observasti, unde posses merito existimasse, talia mihi tamquam homini ambitioso, grata fare? An ex eo, quoniam te nunc istiusmodi juvent, perinde de meo animo sensisti tibi statuendum esse? Ego mihi universi istius generis neglectum, contemtumque, semper putavi esse optandum atque sequendum. Profecto aut oblitus ea es, aut prorsus contemnis, quae in ipso decessu tanta cohortatione ac diligentia tibi commendabam. Injuriam quidem non fecisti, quoniam te studium benevolentiae fefellit, multo tamen amplius me laesisti, quam opinaris. Age igitur, ut ne quid simile posthac atque quod imprudentius fecisti, illud per opportunitatem retexas, & in integrum restituas, quantum ejus fieri possit. Patruus tuus excusat manuum tremorem, quod non rescribat. Est ille quidem etiam nunc aedium & pater & procurator, sed tamen ita videtur jam consenuisse, ut ejus fatum, & istud fortasse repentinum, sit in quemque diem metuendum. Quare si tua putabis interesse, convenire vivum, atque utrumque istud quasi munus administrantem, erit forsitan necesse, quo tuum huc adventum non differas nimium diu, si quidem Domini concessu queat contingere: quem, da operam, ut omni diligentia, cura, sollicitudine, fide, observantia, & animo & re colas, simul ejus memor, quod tibi sub ipsum decessum dixi, quodque Aristoteles suo Calistheni praecepit, Cum Rege aut jucunde, aut paucis. Vale.